monumenta.ch > Augustinus > 19 > 29 > 25 > 41 > 18 > 26 > 16 > 11 > 10 > 16 > 49 > 11 > 13 > 17 > 26 > 47 > 10 > 23 > 40 > 28 > 30 > 46 > 22 > 11 > 13 > 28 > 30 > 17 > 15 > 15 > 28 > 30 > 17 > 22 > 17 > 22 > 17 > 11 > 11 > 14 > 19 > 16 > 19 > 13 > 24 > 32 > 13 > 18 > 25 > 10 > 13 > 14 > 18 > 33 > 24 > 24 > 15 > 21 > 22 > 17 > 16 > 41 > 10 > 13 > 48
Augustinus, Epistolae, 199, 12, 47. <<<     >>> 49.

Augustinus, Epistolae, 199, 12, 48.

1 Si ergo quia prophetia veritatis mentiri non potest, necesse est ut omnes gentes, quotquot fecit Deus, adorent eum; quomodo adorabunt eum, nisi invocent eum?
2 Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt?
3 aut quomodo credent quem non audierunt?
4 quomodo autem audient sine praedicante?
5 aut quomodo praedicabunt, nisi mittantur (Rom. X, 14)?
6 Mittit enim Angelos suos, et congregat electos suos a quatuor ventis (Matth. XXIV, 31), id est ab universo orbe terrarum.
7 In quibus ergo gentibus nondum est Ecclesia, oportet ut sit, non ut omnes qui ibi fuerint credant; omnes enim gentes promissae sunt, non omnes homines omnium gentium: non enim omnium est fides (II Thess. III, 2).
8 Credit itaque omnis gens in omnibus qui electi sunt ante constitutionem mundi (Eph. I, 4), in caeteris non credit, et credentes odit.
9 Quomodo enim et illud implebitur, Eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum (Matth. XXIV, 9); nisi in omnibus gentibus sint et qui oderint, et quos oderint?
Augustinus HOME