monumenta.ch > Augustinus > 2 > 7 > 5 > 4 > 2 > 5 > 2 > 4 > 7 > 3 > 21 > 5 > 4 > 3 > 5 > 4 > 3 > 29 > 4 > 4 > 31 > 42 > 3 > 19 > 43 > 3 > 54 > 38 > 46 > 2 > 47 > 39 > 28 > 38 > 44 > 37 > 24 > 34 > 43 > 37 > 36 > 36 > 30 > 34 > 44
Augustinus, Epistolae, 199, 11, 43. <<<     >>> 45.

Augustinus, Epistolae, 199, 11, 44.

1 An dicendum est non omnia quae supra commemorata sunt, esse intelligenda, ubi ait, Cum videritis haec fieri, sed aliqua eorum; hoc videlicet excepto quod dictum est, Et tunc videbunt Filium hominis venientem, etc.
2 ? ipse quippe finis erit, non tunc proximus erit.
3 Sed Matthaeus aperuit, nullis exceptis esse accipiendum quod positum est, Cum videritis haec fieri: nam et apud ipsum cum dictum esset, Et virtutes coelorum movebuntur; et tunc apparebit, inquit, signum Filii hominis in coelo, et tunc plangent omnes tribus terrae.
4 Et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli in virtute multa et maiestate: et mittet Angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos eius a quatuor ventis, a summis coelorum usque ad terminos eorum.
5 Ab arbore autem fici discite parabolam.
6 Cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas: ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis.
Augustinus HOME