monumenta.ch > Augustinus > 48 > 28 XII > 30 > 4 > 22 XII > 39 > 7 > 38 > 32 > 44 > 33 > 30 XII > 45 > 53 > 3 > 7 > 52 > 41 > 42 > 28 > 38 > 46 > 3 > 57 > 15 IX > 33 > 18 > 7 > 32 > 40 > 12 > 36 > 17 > 49 > 41 > 33 > 15 > 21 IX > 53 > 6 > 45 > 56 > 47 > 2 > 11 > 55 > 2 > 2 > 29 > 17 IX > 70 > 16 > 27 > 8 > 69 > 20 > 6 > 15 IX > 25 > 45 > 9 > 26 > 2 > 2 > 2 > 13 > 2 > 48 > 5 > 2 > 19 IX > 10 > 8 > 43 > 45 > 2 > 13 IX > 4 > 7 > 29 > 15 IX > 5 > 4 > 44 > 5 > 4 > 7 > 20 IX > 3 > 21 > 4 > 5 > 4 > 3 > 35 > 4 > 3 > 4 > 3 > 22 IX > 3 > 35 > 3 > 29 > 31 > 42 > 19 > 43 > 54 > 38 > 46 > 2 > 47 > 39 > 28 > 38 > 44 > 37 > 17 IX > 24 > 34 > 43
Augustinus, Epistolae, 199, 11, 42. <<<     >>> 44.

Augustinus, Epistolae, 199, 11, 43.

1 Hunc ordinem videmus et duos alios evangelistas tenere.
2 Apud Marcum enim cum dictum esset, Et virtutes quae sunt in coelis, movebuntur; Et tunc, inquit, videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
3 Deinde subiungit quod Lucas non dixit: Et tunc mittet Angelos suos et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terrae usque ad summum coeli.
4 Tunc quod ille de ficu et de aliis arboribus, iste de sola ficu ponens: A ficu autem discite, inquit, parabolam.
5 Cum iam ramus eius tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas: sic et vos cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis.
6 Quid est, Cum videritis haec fieri, nisi ea quae supra dixit?
7 In quibus est etiam illud quod ait, Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria: et tunc mittet Angelos suos, et congregabit electos suos.
8 Non itaque tunc erit finis, sed tunc erit in proximo.
Augustinus HOME