monumenta.ch > Augustinus > 12 > 11 > 19 > 24 > 30 > 21 > 32 > 21 > 11 > 15 > 28 > 12 > 12 > 17 > 13 > 38 > 5 > 20 > 4 > 50 > 13 > 29 > 18 > 23 > 17 > 5 > 14 > 26 > 6 > 13 > 20 > 3 > 12 > 2 > 15 > 38
Augustinus, Epistolae, 199, 11, 37. <<<     >>> 39.

Augustinus, Epistolae, 199, 11, 38.

1 Quid ipsi filii lucis et filii diei, qui non sunt in tenebris, ut eos tanquam fur dies ille comprehendat?
2 nonne adhuc utuntur hoc mundo tanquam non utentes?
3 Quia etsi ante multos annos, Apostolorum temporibus dictum est, pia tamen sollicitudine cogitant quod dictum est, Tempus breve est (I Cor. VII, 29).
4 Nonne a maxima parte eorum novellatur, aedificatur, emitur, possidetur, geruntur adhuc honores, ducuntur uxores?
5 De iis loquor, qui exspectantes Dominum suum, quando veniat a nuptiis (Luc. XII, 36), non se tamen abstinent a carnalibus nuptiis, sed obedientissima charitate audiunt Apostolum praecipientem quemadmodum vivere debeant uxores cum viris, viri cum uxoribus, filii cum parentibus, parentes cum filiis, servi cum dominis, domini cum servis: nonne hi omnes in his omnibus utuntur hoc mundo?
6 Arant, navigant, comparant, generant, militant, administrant.
7 Puto quod non erunt sic, quando erunt, quae in Evangelio praedicta sunt, signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium, prae confusione sonitus maris et fluctuum; arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione quae supervenient universo orbi: nam virtutes coelorum movebuntur.
Augustinus HOME