monumenta.ch > Augustinus > 53 > 7 > 3 > 18 > 7 > 17 > 5 > 15 > 7 > 45 > 9 > 11 > 2 > 70 > 16 > 27 > 69 > 20 > 8 > 25 > 26 > 2 > 2 > 13 > 2 > 10 > 7 > 2 > 2 > 21 > 29 > 31 > 42 > 19 > 43 > 54 > 38 > 46 > 2 > 47 > 39 > 28 > 38 > 44 > 37 > 24 > 34 > 43 > 37 > 36 > 36
>>> Augustinus, Epistolae, 199, 11, 37.

Augustinus, Epistolae, 199, 11, 36.

1 Sed confiteri nos, inquis, poena nostra compellit adesse iam finem, dum impletur quod praenuntiatum est: « Arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae supervenient universo orbi » .
2 Nullam, inquis, patriam, nullum locum nostris temporibus non affligi aut tribulari certum est; sicut dictum est, « Prae timore, et exspectatione quae supervenient universo orbi.
3 » Si ergo ista mala quae nunc patitur genus humanum, certa sunt indicia iam Dominum esse venturum, quid est quod ait Apostolus, Cum dixerint, Pax et securitas (I Thess. V, 3)?
4 Cum enim dixisset Evangelium, arescentibus hominibus prae timore et exspectatione; continuo subiunxit, Nam virtutes coelorum movebuntur: et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate.
Augustinus HOME