monumenta.ch > Augustinus > 20 > 3. 9 > 3 > 3. 4 > 20 > 1. 2 > 4. 6 > 2. 3 > 6.11 > 3. 4 > 6.10 > 35 > 1. 2 > 8.12 > 14 > 20 > 3. 5 > 20 > 3. 8 > 14 > 15 > 21 > 24 XIV > 11 > 3 > 8.14 > 8.13 > 7.12 > 18 VIII > 1. 2 > 9.13 > 14 > 31 > 31 > 7.13 > 20 > 14
>>> Augustinus, Epistolae, 199, 5, 15.

Augustinus, Epistolae, 199, 5, 14.

1 Diligendus ergo est, et exspectandus Domini, sicut sancte hortaris, adventus; magnamque dicis esse beatitudinem diligentibus eius adventum, et adhibes Apostoli testimonium, cuius verba sic ponis: De caetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus iustus iudex in illa die: non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum Domini (II Tim IV, 8).
2 Tunc enim, sicut ex Evangelio commemoras, Iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 43): et quod propheta dicit, Ecce enim caligo et tenebrae operient terram super gentes; in te vero apparebit Dominus, et maiestas eius in te videbitur (Isai. LX, 2): item quod scriptum est, Qui vero exspectant Dominum, exsultabunt cum virtute; producent pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non esurient (Id. XL, 31).
Augustinus HOME