monumenta.ch > Augustinus > 14 > 7 > 1 I > 5 III > 3 > 3 > 3 > 4 III > 8 > 3 > 8 > 7 V > 7 > 25 > 12 > 7
>>> Augustinus, Epistolae, 199, 3, 8.

Augustinus, Epistolae, 199, 3, 7.

1 Dicit etiam, sicut admones, apostolus Paulus, In novissimis temporibus instabunt tempora periculosa, et reliqua (II Tim. III, 1).
2 Sed numquid ideo docet tempora, quae Pater posuit in sua potestate?
3 aut ideo quisquam novit quam longa vel brevia sint eadem ipsa, quae fatendum est esse novissima?
4 Cogitare quippe debemus quam olim dictum sit, Filioli, novissima hora est (I Ioan. II, 18).
Augustinus HOME