monumenta.ch > Augustinus > 13 > 17 > 29 > 15 > 5 > 22 > 13 > 5 > 20 > 6 > 37 > 3 > 11 > 46 > 21 > 2 > 31 > 8 > 6 > 28 > 22 > 14 > 3 > 11 > 18 > 25 > 45 > 40 > 29 > 13 > 15 > 1 > 16 > 7 > 30 > 2 > 27 > 5 > 47 > 2
Augustinus, Epistolae, 199, 1, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 199, 1, 2.

1 Alia est ergo ignorantia temporum, alia labes morum amorque vitiorum.
2 Nam et apostolus Paulus quando dicebat, Non cito moveamini mente, neque terreamini, sive per verbum sive per epistolam, tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini (II Thess. II, 2); nolebat utique ut crederent eis qui iam propinquare Domini arbitrabantur adventum: nec tamen volebat ut, tanquam servus ille, dicerent, Moram facit Dominus meus venire, et traderent se superbiae luxuriaeque perdendos; sed sic eos nolebat de propinquante die novissimo falsis auscultare rumoribus, ut tamen vellet eos paratos adventum Domini sui, lumbis accinctis et lucernis ardentibus opperiri (Luc. XII, 35, 36): quibus dicit, Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tanquam fur comprehendat.
3 Omnes enim vos filii lucis estis et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum (I Thess. V, 4, 5).
4 Ille autem qui sic dicit.
5 Moram facit Dominus meus venire, ut percutiat conservos suos, et epuletur cum ebriosis, non est filius lucis, sed tenebrarum; et ideo eum tanquam fur dies ille comprehendet: quod unusquisque debet etiam de die huius vitae suae novissimo formidare.
6 In quo enim quemque invenerit suus novissimus dies, in hoc eum comprehendet mundi novissimus dies; quoniam qualis in die isto quisque moritur, talis in die illo iudicabitur.
Augustinus HOME