monumenta.ch > Augustinus > 53 > 7 > 3 > 18 > 7 > 17 > 5 > 15 > 7 > 45 > 9 > 11 > 2 > 70 > 16 > 27 > 69 > 20 > 8 > 25 > 26 > 2 > 2 > 13 > 2 > 10 > 7 > 2 > 2 > 21 > 29 > 31 > 42 > 19 > 43
>>> Augustinus, Epistolae, 194, 10, 44.

Augustinus, Epistolae, 194, 10, 43.

1 Sed disputando adversus eos qui usquequaque convicti etiam non commissorum peccatorum Deum persuadere moliuntur ultorem, verendum est ne nos in eos ista fingere existimemur; illi autem nullo modo tam hebetes esse credantur, ut haec vel sentiant, vel cuiquam persuadere conentur: verumtamen nisi eos haec dicere audiissem, refellenda esse non arbitrarer.
2 Circumstipantur enim et divinarum auctoritate lectionum, et antiquitus tradito et retento firmo Ecclesiae ritu in baptismate parvulorum, ubi apertissime demonstrantur infantes, et cum exorcizantur et cum ei se per eos a quibus gestantur, renuntiare respondent, a diaboli dominatione liberari; et non invenientes qua exeant, pergunt in praecipitem stultitiam, dum nolunt mutare sententiam.
Augustinus HOME