monumenta.ch > Augustinus > 5.11 > 23 > 22 XVI > 21 > 9.12 > 27 > 2. 4 > 20 > 9.17 > 15 VIII > 42 > 21 > 34 > 10 > 13 > 14 > 7.10 > 25 > 26
Augustinus, Epistolae, 194, 6, 25. <<<     >>> 27.

Augustinus, Epistolae, 194, 6, 26.

1 Dicit etiam ipse Dominus in Evangelio: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo (Ioan. XV, 22).
2 Non utique peccatum nullum haberent, qui pleni erant aliis magnis multisque peccatis; sed hoc peccatum vult intelligi non eos habituros fuisse, si non venisset, quo, cum audissent eum, non crediderunt in eum.
3 Hanc eos excusationem non habere asserit, qua possint dicere: Non audivimus, ideo non credidimus.
4 Humana quippe superbia tanquam praesumens de viribus liberi arbitrii excusatam se putat, quando ignorantiae, non voluntatis videtur esse quod peccat.
Augustinus HOME