monumenta.ch > Augustinus > 22 > 31 > 18 > 15 > 2. 8 > 21 > . 1 > 31 XVI > 15 > 17 > 27 > 19 > 23 XIII > 14 > 32 > 22 > 31 > 13 > 38 > 18 > 27 > 2. 3 > 24
Augustinus, Epistolae, 194, 6, 23. <<<     >>> 25.

Augustinus, Epistolae, 194, 6, 24.

1 Et in maioribus duntaxat aetatibus merito dici potest: Hi noluerunt intelligere, ut bene agerent (Psal. XXXV, 4).
2 Hi, quod gravius est, intellexerunt, et non obedierunt: quia, sicut scriptum est, Verbis non emendabitur servus durus; si enim et intellexerit, non obediet (Prov. XXIX, 19).
3 Unde non obediet, nisi sua pessima voluntate?
4 Cui gravior damnatio divina aequitate debetur: cui enim plus datur, plus evigitur ab eo (Luc. XII, 47, 48).
5 Istos quippe Scriptura dicit inexcusabiles, quos non latet veritas et in eis perseverat iniquitas.
6 Revelatur enim ira Dei de coelo, ait Apostolus, super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitia detinent: quia quod notum est Dei, manifestum est in illis.
7 Deus enim illis manifestavit.
8 Invisibilia enim eius a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus eius ac divinitas, ut sint inexcusabiles.
Augustinus HOME