monumenta.ch > Augustinus > 13 > 17 > 29 > 15 > 5 > 22 > 13 > 5 > 20 > 6 > 37 > 3 > 11 > 46 > 21 > 2 > 31 > 8 > 6 > 28 > 22 > 14 > 3 > 11 > 18 > 25 > 45 > 40 > 29 > 13 > 15 > 1 > 16 > 7 > 30 > 2 > 27 > 5
Augustinus, Epistolae, 194, 2, 4. <<<    

Augustinus, Epistolae, 194, 2, 5.

1 Sed iniustum est, inquiunt, in una eademque mala causa hunc liberari, illum puniri.
2 Nempe ergo iustum est utrumque puniri: quis hoc negaverit?
3 Agamus ergo gratias Salvatori, dum nobis non redditum cernimus quod in damnatione similium etiam nobis debitum fuisse cognoscimus.
4 Si enim omnis homo liberaretur, utique lateret quid peccato per iustitiam debeatur; si nemo, quid gratia largiretur.
5 Ut ergo in hac difficillima quaestione verbis potius utamur Apostoli, Volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem; et ut notas faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae: cui non potest figmentum dicere, Quare sic me fecisti?
6 cum habeat potestatem ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 20-23).
7 Ubi quia universa ista massa merito damnata est, contumeliam debitam reddit iustitia, honorem donat indebitum gratia, non meriti praerogativa, non fati necessitate, non temeritate fortunae, sed altitudine divitiarum sapientiae et scientiae Dei; quam non aperit, sed clausam miratur Apostolus, clamans: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei!
8 Quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius!
9 Quis enim cognovit sensum Domini?
10 aut quis consiliarius eius fuit?
11 aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?
12 Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum.
13 Amen (Id. XI, 33-36).
Augustinus HOME