monumenta.ch > Augustinus > 18 > 6 > 19 > 2 > 3 > 6 > 17 > 8 > 14 > 27 > 13 > 2 > 5 > 11 > 24 > 10 > 20 > 22 > 25 > 4
Augustinus, Epistolae, 194, 2, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 194, 2, 4.

1 Quod autem personarum acceptorem Deum se credere existimant, si credant quod sine ullis praecedentibus meritis, cuius vult miseretur, et quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit; parum attendunt quod debita reddatur poena damnato, indebita gratia liberato, ut nec ille se indignum queratur, nec dignum se iste glorietur; atque ibi potius acceptionem nullam fieri personarum, ubi una eademque massa damnationis et offensionis involvit, ut liberatus de non liberato discat quod etiam sibi supplicium conveniret, nisi gratia subveniret.
2 Si autem gratia, utique nullis meritis reddita, sed gratuita bonitate donata.
Augustinus HOME