monumenta.ch > Augustinus > 8 > 2 > 2 > CARMEN ELEGIACUM PAULINI AD LICENTIUM. > 4 > 15 XIV > 17 X > . . . > 2 > 24 X > 41 XXX > . . . > . . . > 45 XXX > 34 XIII > 21 XIV > 2 > 7 > 66 XLI > 2 > 21 XV > . . . > 11 VII > 1 > 5 > 25 XI > 32 > 2 > . . . > 25 XV > 2 > 14 VI > 27 XI > . . . > 2
Augustinus, Epistolae, 192, 1. <<<    

Augustinus, Epistolae, 192, 2.

1 Non ergo sic impenditur charitas, ut pecunia.
2 Excepto enim quod impendendo illa diminuitur, haec augetur; etiam illo inter se differunt, quod pecuniam cui dederimus, tunc ei benevolentiores erimus, si recipere non quaeramus: non autem potest esse verus charitatis impensor, nisi fuerit benignus exactor.
3 Quoniam pecunia cum recipitur, accedit cui datur, sed recedit a quo datur: charitas vero non solum apud eum crescit, qui hanc ab eo quem diligit, exigit, etiamsi non recipit; sed etiam ille a quo eam recipit, tunc incipit habere cum reddit.
4 Proinde, domine frater, mutuam tibi charitatem libens reddo, gaudensque recipio: quam recipio, adhuc repeto: quam reddo, adhuc debeo.
5 Unum enim magistrum, apud quem condiscipuli sumus, per eius Apostolum dociles audire debemus praecipientem ac dicentem: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8).
Augustinus HOME