monumenta.ch > Augustinus > 37 > 9 VIII > . . . > 46 > 68 > 65 > 58 > . . . > 61 > 4 III > 50 > 55 > 79 > 67 > 41 > 6 > 48 > 74 > 7 VI > 9 > . . . > 44 > 8 VII > 1 > 59 > . . . > 83 > . . . > 1 > 8 > 8 VI > 76 > 2 > 39 > 9 > 5 IV > 9 VI > 7 > 1 > 8 VI > 8 VI > 6 > 4 III > 5 > 4 > 6 V > 3 > 1 I > 9 VI > 8 > 8 III > . . . > 2 > 6 > 6 > 6 > 6
Augustinus, Epistolae, 189, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 189, 6.

1 Hoc ergo primum cogita, quando armaris ad pugnam, quia virtus tua etiam ipsa corporalis donum Dei est.
2 Sic enim cogitabis de dono Dei non facere contra Deum.
3 Fides enim quando promittitur, etiam hosti servanda est contra quem bellum geritur; quanto magis amico pro quo pugnatur!
4 Pacem habere debet voluntas, bellum necessitas, ut liberet Deus a necessitate, et conservet in pace.
5 Non enim pax quaeritur ut bellum excitetur, sed bellum geritur ut pax acquiratur.
6 Esto ergo etiam bellando pacificus, ut eos quos expugnas, ad pacis utilitatem vincendo perducas: Beati enim pacifici, ait Dominus, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9).
7 Si autem pax humana tam dulcis est pro temporali salute mortalium, quanto est dulcior pax divina pro aeterna salute Angelorum!
8 Itaque hostem pugnantem necessitas perimat, non voluntas.
9 Sicut rebellanti et resistenti violentia redditur, ita victo vel capto misericordia iam debetur, maxime in quo pacis perturbatio non timetur.
Augustinus HOME