monumenta.ch > Augustinus > 15 > 3 > 5 > 7 > 8 > 13 > 1 > 2 > 27 > 8 > 6 > 9 > 14 > 24 > 8 > 29 > 20 > 21 > 9 > 7 > 6 > 5 > 6 > 19 > 4 > 9 > 13 > 12 > 11 > 16 > 4 > 1 > 5 > 24 > 9 > 3 > 2
Augustinus, Epistolae, 188, 1, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 188, 1, 2.

1 Quae cum ita sint, nemo nos improbos dixerit, si in vobis admonendis ut contraria gratiae Dei dogmata devitetis, necessitudine sumus propensiore solliciti.
2 Nam licet nos Apostolus non solum opportune, verum etiam importune praedicando verbo instare praecipiat (II Tim. IV, 2); non tamen in eorum hominum numero vos habemus, quibus sermo vel pagina nostra importuna videatur, quando id quod ad sanam doctrinam non pertinet, vos ut vigilanter evitetis alloquimur.
3 Hinc ergo est quod admonitionem nostram tam grato animo suscepistis, ut in epistola tua ad quam nunc rescribimus, diceres: Sane quod me hortatur Reverentia vestra, ne aures indulgeam his hominibus qui pravis tractatibus venerandam fidem saepe corrumpunt, gratias uberes ago tam piae admonitioni.
Augustinus HOME