monumenta.ch > Augustinus > 22 > 31 > 18 > 15 > 2. 8 > 21 > . 1 > 31 XVI > 15 > 17 > 27 > 19 > 23 XIII > 14 > 32 > 22 > 31 > 13 > 38 > 18 > 27 > 2. 3 > 24 > 15 > 7.12 > 33 > 29 > 28 > 39
>>> Augustinus, Epistolae, 186, 12, 40.

Augustinus, Epistolae, 186, 12, 39.

1 Cernis quippe nobiscum quam malo errore teneantur.
2 Fragrant enim epistolae tuae odore sincerissimo Christi, ubi germanissimus gratiae ipsius dilector et confessor appares.
3 Sed quod diu tecum ex hac re loquendum putavimus, primo quia iucundissimum est, fecimus: quid enim debet esse iucundius, vel infirmis gratia qua sanantur, vel pigris gratia qua excitantur, vel volentibus gratia qua iuvantur?
4 deinde, ut si quid nostra disputatione Deo adiuvante possemus, tua, non fides, sed fidei contra tales adminiculetur assertio, sicut nos quoque in hanc facultatem tuae Germanitatis litteris adiuvamur.
Augustinus HOME