monumenta.ch > Augustinus > 36 > 6 > 8 > 16 > 19 > 10 > 32 > 4 > 22 > 2 > 14 > 15 > 52 > 4 > 9 > 43 > 27 > 18 > 39 > 34 > 54 > 9 > 4 > 11 > 3 > 2 > 10 > 22
>>> Augustinus, Epistolae, 186, 7, 23.

Augustinus, Epistolae, 186, 7, 22.

1 Hic si dixerimus, Quanto melius ambo liberarentur; nihil nobis convenientius dicetur, quam, O homo, tu quis es qui respondeas Deo?
2 Novit quippe ille quid agat, et quantus numerus esse debeat primitus omnium hominum, deinde sanctorum, sicut siderum, sicut Angelorum; atque, ut de terranis loquamur, sicut pecorum, piscium, volatilium, sicut arborum et herbarum, sicut denique foliorum capillorumque nostrorum.
3 Nam nos humana cogitatione adhuc possumus dicere, Quoniam bona sunt cuncta ista quae fecit, quanto melius illa duplicasset, et multiplicasset, ut multo essent plura quam sunt: si enim non ea caperet mundus, numquid non posset etiam ipsum facere quantum vellet ampliorem?
4 Et tamen quantumcumque faceret vel illa plura, vel istum capaciorem atque maiorem, nihilominus eadem de multiplicandis eis dici possent, et nullus esset immoderatus modus.
Augustinus HOME