monumenta.ch > Augustinus > 5 > 5 > . 1 > 12 > 24 > 30 > 1 > 14 > 13 > 2 > 4 > 11 > 1. 2 > 37 > 10 > 4. 7 > 6.10 > 16 > 12.13 > 36 > 10 > 6.11 > 4. 9 > 7 > 41 > 4. 5 > 20 > 7. 8 > 8.13 > 4. 7 > 20
Augustinus, Epistolae, 186, 6, 19. <<<     >>> 21.

Augustinus, Epistolae, 186, 6, 20.

1 Qua in re quoniam nimis alta et inscrutabilia sunt iudicia Dei, et investigabiles viae eius (Ibid. 33), interim teneat homo non esse iniquitatem apud Deum; sed qua aequitate cuius vult miseretur, et quem vult obdurat, se tanquam hominem ignorare fateatur: ita sane ut propter illud quod inconcussum tenet, non esse iniquitatem apud Deum, quamvis nemo ab illo iustificetur meritis praecedentibus, neminem tamen obdurari, nisi merito, noverit.
2 Pie namque et veraciter creditur Deus nocentes atque impios iustificando a poenis debitis liberare: quemquam vero immeritum et nulli obnoxium peccato si Deus damnare creditur, alienus ab iniquitate non creditur.
3 Ubi ergo liberatur indignus, tanto debetur maior actio gratiarum, quanto poena iustior debebatur: ubi autem damnatur indignus, nec misericordia nec veritas obtinetur .
Augustinus HOME