Augustinus, Epistolae, 186, 6, 19.
1 | Alia est namque illa consparsio de qua idem dicit Apostolus: Si autem delibatio sancta est, et consparsio; et si radix sancta est, et rami (Rom. XI, 16). |
2 | Illa est ex Abraham, non ex Adam, id est ex communione sacramenti et similitudine fidei, non ex propagine mortali: ista vero vel consparsio, vel sicut in plerisque codicibus legitur, massa, quoniam tota mortis est, cum per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt; misericordia ex illa fit aliud vas in honorem, iudicio autem aliud in contumeliam. |
3 | Neque ibi praecedunt merita gratiam liberantis; neque hic effugiunt peccata iustitiam punientis. |
4 | Quod quidem in aetatibus maioribus adversus contensiosos non tam evidenter apparet, ubi pro meritis hominum qualicumque velut protecti obscuritate confugiunt: sed ideo contra eorum contentionem illos invehit Apostolus, in quibus nondum natis, neque agentibus aliquid boni aut mali, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, Maior serviet minori. |