Augustinus, Epistolae, 184a, 1, 3.
| 1 | Concupiscentia quippe carnalis, qua seminantur et concipiuntur, non erat ante peccatum, nec fuisset omnino, nisi hominis inobedientiam poena reciproca etiam suae carnis inobedientia sequeretur. |
| 2 | Quo malo quamvis bene utatur nuptiarum bonum, non tamen sine illo fieri potest etiam nuptialis, id est liberorum procurandorum causa licitus honestusque concubitus. |
| 3 | Sine illo autem fieri posset, si humana in eo statu in quo condita est, non peccando natura mansisset. |
| 4 | Possent enim membra etiam genitalia, sicut caetera, ad opus proprium peragendum nutu voluntatis moveri, non aestu libidinis excitari. |
| 5 | Nam quis neget illa Dei verba, Crescite et multiplicamini (Gen. I, 22), non maledictionem peccatorum, sed benedictionem fuisse nuptiarum? |
| 6 | Per hanc ergo concupiscentiam quia neque seminatus, neque conceptus est Christus (quoniam se longe aliter habuit Virginis partus); per hanc, inquam, concupiscentiam quidquid hominum seminatur, concipitur, et nascitur, ne puniatur, opus est renascatur. |
| 7 | Quia, etsi de renatis parentibus nascitur, non potest huic praestare generatio carnalis, quod illis non praestitit nisi regeneratio spiritualis. |
| 8 | Sicut non solum de oleastri, sed etiam de olivae semine non nascitur nisi oleaster, quamvis olea non sit oleaster. |
| 9 | Multa de his etiam in aliis nostris litteris diximus, quae volo potius ut legatis quam nos eadem repetere cogatis. |