monumenta.ch > Augustinus > 17 XV > 3. 5 > 4 > 3. 4 > 4 > 8 > 77 > 5 > 4 > 3 > 1. 2 > 4 > 1 > 4 > 97 > 7.10 > 45 > 44 XXXI > 2. 4 > 3 > 8 > 3. 5 > 28 XVIII > 9 > 6 > 7 > 6.12 > 33 > 5. 7 > 41 > 3 > 5 > 77 > 3 > 6.11 > 1 > 80 > 6.13 > 2. 4 > 12.24 > 5 > 4 > 5 > 1 > 5
Augustinus, Epistolae, 182, 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, Epistolae, 182, 5.

1 Illud vero quod eos vestra fraternitas asserit praedicare, parvulos aeternae vitae praemiis etiam sine Baptismatis gratia posse donari, perfatuum est.
2 Nisi enim manducaverint carnem Filii hominis, et biberint sanguinem eius, non habebunt vitam in semetipsis (Ioan. VI, 54).
3 Qui autem hanc eis sine regeneratione defendunt, videntur mihi ipsum Baptismum velle cassare, cum praedicant hos habere quod in eos creditur nonnisi Baptismate conferendum.
4 Si ergo nihil volunt officere non renasci, fateantur necesse est nec regenerationis sacra fluenta prodesse.
5 Verum ut superfluorum hominum prava doctrina celeri veritatis possit ratione discindi, proclamat hoc Dominus in Evangelio, dicens: « Sinite infantes venire ad me, et nolite eos prohibere; talium est enim regnum coelorum » (Luc. XVIII, 16).
Augustinus HOME