monumenta.ch > Augustinus > 17 XV > 3. 5 > 4 > 3. 4 > 4 > 8 > 77 > 5 > 4 > 3 > 1. 2 > 4 > 1 > 4 > 97 > 7.10 > 45 > 44 XXXI > 2. 4 > 3 > 8 > 3. 5 > 28 XVIII > 9 > 6 > 7 > 6.12 > 33 > 5. 7 > 41 > 3 > 5 > 77 > 3 > 6.11 > 1 > 80 > 6.13 > 2. 4 > 12.24 > 5 > 4 > 5 > 1 > 5 > 2. 5 > 7 > 8 > 6.12 > 3 > 48 > 7.12 > 6.10 > 3 > 26 XX > 7 > 35 XXIV > 45 > 3. 5 > 4. 7 > 4 > 3 > 7.10 > 9 > 9.17 > 1. 2 > 8
Augustinus, Epistolae, 181, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 181, 8.

1 Quisquis ergo huic assentiens videtur esse sententiae, qua dicat adiutorio nobis non opus esse divino, inimicum se catholicae fidei, et Dei beneficiis profitetur ingratum.
2 Nam nec nostra communione sunt digni, quam praedicando taliter polluerunt.
3 Ipsi enim sua sponte dum sequuntur illa quae dicunt, longius a vera religione refugerunt.
4 Cum enim hoc totum in nostra professione consistat, quotidianisque precibus nihil agamus nisi quemadmodum Dei misericordiam consequamur; quemadmodum ferre possumus ista iactantes?
5 Quis, rogo, tantus illorum pectora error obcaecat, ut, si ipsi nullam Dei gratiam sentiunt, quia nec digni sunt nec merentur, nec de aliis considerent quid quotidie singulis gratia divina largitur?
6 Sunt quidem isti omni caecitate dignissimi, qui nec hoc sibi reliquerunt, ut se auxilio credant revocari ab erroribus posse divino.
7 Negantes enim adiutorium, non aliis, sed sibi hoc penitus abstulerunt; qui avellendi sunt longius, et ab Ecclesiae procul removendi visceribus, ne diu inultus multa occupans, insanabilis post error increscat.
8 Si enim diu sub hac fuerint impunitate versati, necesse est multos in hanc suae pravitatem mentis inducant decipiantque innocentes, vel potius imprudentes, qui fidem catholicam sequuntur.
9 Putabunt enim eos recte sentire, quos adhuc viderint in Ecclesia perdurare.
Augustinus HOME