monumenta.ch > Augustinus > 25 XVI > 8.19 > 9 > 4 II > 3 > 17 XV > 73 > 5 > 2. 4 > . . . > 9.19 > 8.18 > 7 > 2 > 1. 2 > 7 > 2 > 97 > 7 > 3. 5 > 3 II > 9.18 > 4 > 4 > 3 > 49 XXXIV > 6 > 4 > 4 > 9 > 6.10 > 8 > 1 > 3 > 2 > 5 > 1 > 3 > 65 > 3 > 13 VIII > 1. 2 > 48 XXXIII > 5 > 3. 4 > 4 > 3 > 3 > 2 > 15 VIII > 73 > 12 > 2 > 5 > 8.16 > 7 > 35 > 1 > 11 > 2 > 2 > 23 XIII > 6 > 9.13 > 12.26 > 7
Augustinus, Epistolae, 181, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 181, 7.

1 Liberum enim arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est; et nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit; suaque in aeternum libertate deceptus huius ruinae iacuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus: qui per novae regenerationis purificationem, omne praeteritum vitium sui baptismatis iavacro purgavit, et eius firmans statum quo rectius stabiliusque procederet, tamen suam gratiam in posterum non negavit.
2 Nam quamvis redemisset hominem a praeteritis ille peccatis, tamen sciens iterum posse peccare, ad reparationem sibi, quemadmodum posset illum et post ista corrigere, multa servavit: quotidiana praestat ille remedia, quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus vincere humanos poterimus errores.
3 Necesse est enim ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adiuvante vincamur.
4 Sed possem plura dicere, nisi vos constaret cuncta dixisse.
Augustinus HOME