monumenta.ch > Augustinus > 5 > 13 VIII > 48 XXXIII > 5 > 4 > 3 > 3 > 2 > 15 VIII > 73 > 12 > 2 > 5 > 7 > 35 > 1 > 2 > 2 > 23 XIII > 6 > 7 > 71 > 1 > 10 VIII > 9 > 2 > 4 > 16 XIII > 8 > 3 > 21 XVII > 3 > 65 > 7 > 4 > 4 II > 4 > 2 > 12 > 2 > 3 > 8 > 41 XXXI > 3 II > 35 > 3 > 3 > 3 > 76 > 7 > 5 > 2 > 71 > 1 > 3 > 1 > 5 > 3 > 5 II > 3 > 7 > 2 > 2 > 52 XXXIV > 17 VIII > 2 > 6 > 15 > 8 > 5 > 4 > 76 > 24 XV > 29 XXIII > 21 > 3 > 4 > 3 > 3 > 4 > 3
Augustinus, Epistolae, 181, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 181, 3.

1 Sanandum ergo celerius, ne longius exsecrandus animis morbus irrepat: sicut medicus cum viderit huius terreni corporis aliquem esse languorem, magnum suae artis aestimat documentum, si cito quis illius interventu desperatus evadat; vel cum putre vulnus aspexerit, adhibet fomenta vel caetera, quibus illud possit quod natum fuerat vulnus obduci; ac si id manens sanari non poterit, ne corpus reliquum sua tabe corrumpat, ferro amputat quod nocebat, quo reliquum integrum servet et intactum.
2 Praecidendum id ergo est, quod velut puro sanoque nimium corpori vulnus obrepsit, ne cum tardius abstergitur, in ipsis pene visceribus huius mali non exhaurienda post sentina considat.
Augustinus HOME