monumenta.ch > Augustinus > 8 > 2 > 2 > CARMEN ELEGIACUM PAULINI AD LICENTIUM. > 4 > 15 XIV > 17 X > . . . > 2 > 24 X > 41 XXX > . . . > . . . > 45 XXX > 34 XIII > 21 XIV > 2 > 7 > 66 XLI > 2 > 21 XV > . . . > 11 VII > 1 > 5 > 25 XI > 32 > 2
Augustinus, Epistolae, 178, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 178, 2.

1 Quam sint haec inimica gratiae Dei, quae per Iesum Christum Dominum nostrum humano generi indulta est, et quemadmodum totius fidei christianae fundamenta evertere moliantur, pervidet nobiscum Venerabilitas vestra.
2 Neque apud vos tacere debuimus, ut eiusmodi homines, quos quidem sanari in Ecclesia, quam ex illa resecari magis volumus et optamus, cura pastorali caveatis.
3 Iam enim cum ista scriberem, cognoveramus in ecclesia Carthaginensi adversus eos episcopalis concilii conditum fuisse decretum, per epistolam sancto et venerabili Papae Innocentio dirigendum; et nos de concilio Numidiae ad eamdem apostolicam Sedem iam similiter scripseramus.
Augustinus HOME