monumenta.ch > Augustinus > 221 > 11 > 266 > 219 > 15 > 268 > 217 > 190 > 267 > 14 IX > 208 > 272 > 284 > 131 > 358 > 260 > 190 > 208 > 158 > 291 > 10 > 175 > 185 > 273 > 172 > 368 > 140 > 11 > 220 > 292 > 381 > 159 > 15 > 220 > 247 > 269 > 248 > 275 > 146 > 19 > 14 IX > 14 > 241 > 288 > 206 > 113 > 153 > 30 XII > 206 > 326 > 115 > 319 > 18 > 174 > 238 > 396 > 274 > 268 > 344 > 267 > 113 > 259 > 312 > 272 > 251 > 227 > 17 > 260 > 258 > 304 > 161 > 227 > 13 > 176 > 327 > 284 > 101 > 170 > 287 > 309 > 151 > 343 > 273 > 246 > 14 > 182 > 12.17 > 10 > 248 > 224 > 376 > 6. 8 > 13
Augustinus, Epistolae, 177, 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, Epistolae, 177, 13.

1 Iam vero data in Litteris Lege, quam dicit Apostolus subintrasse ut abundaret delictum, et de qua dicit, Si ergo ex Lege haereditas, iam non ex promissione.
2 Abrahae autem per repromissionem donavit Deus.
3 Quid autem lex?
4 Transgressionis gratia proposita est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu Mediatoris.
5 Mediator autem unius non est; Deus autem unus est.
6 Lex ergo adversus promissa Dei?
7 Absit.
8 Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset iustitia.
9 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 18-22); nonne satis ostenditur hoc actum esse per Legem, ut peccatum agnosceretur, et praevaricatione augeretur ( Ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Rom. IV, 15); et sic adversus victoriam peccati ad divinam gratiam, quae in promissionibus est, confugeretur: atque ita Lex non esset adversus promissa Dei; quia ideo per illam fit cognitio peccati, et ex praevaricatione Legis abundantia peccati, ut ad liberationem quaerantur promissiones Dei, quod est gratia Dei; et incipiat esse in homine iustitia, non sua, sed Dei, hoc est data dono Dei?
Augustinus HOME