monumenta.ch > Augustinus > 12 > 4 > 1 > 20 > 1 > 3 > 3 > 12 > 7 > 12 > 1 I > 1 > 5 III > 12 > 9 V > 4 > 9 > 9 > 6 > 4 > 6 > 7 > 1 > 6 > 1 I > 14 > . 1 > 3 > 8 V > 6 > 14 > 6 IV > 12 > 12 > 3 > 6 > 9 > 9 > 2 > 2 > 9 > 1 I > 8 > 8 > 3 > 9 > 8 > 6 > . 1 > 1 > 9 V > 3 > 6 > 12 VII > 12 > 6 III > 6 > 8 > 2 > 12
>>> Augustinus, Epistolae, 169, 4, 13.

Augustinus, Epistolae, 169, 4, 12.

1 Haec tibi de duabus quaestionibus, hoc est, de Trinitate, et columba, in qua Spiritus sanctus non sua natura, sed significativa specie demonstratus est; sicut et Filius Dei non sua nativitate, de qua Pater dixit, Ante luciferum genui te (Psal. CIX, 3), sed in homine suscepto ex utero Virginis, a Iudaeis crucifixus est; videris quam otioso ego tamen occupatissimus scribere potui.
2 Nec putavi omnia pertractanda quae posuisti in litteris tuis; verum ad illa duo quae ex me audire voluisti, me respondisse, etsi non sufficienter aviditati tuae, tamen charitati obedienter existimo.
Augustinus HOME