monumenta.ch > Augustinus > 13 > 9 > 34 > 26 > § 23 > 51 > 12 > 18 > 240 > § 39 > 77 > 90 > 31 > 64 > 1 > 58 > 61 > 68 > 46 > 57 > 65 > § 10 > 19 > § 33 > 50 > 30 > 97 > CAP. XXXI.) > 8 > 11 > 79 > 15 > 35 > 10 > 85 > § 27 > 195 > 67 > 92 > 22 > 55 > 260 > 28 > § 20 > 48 > 7 > 98 > 41 > 74 > 2 > 27 > § 32 > § 49 > 163
   

Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CLXIII . Evodius Augustino proponit aliquot quaestiones.

1 EVODIUS episcopus, AUGUSTINO episcopo.
2 Pridem quaestiones misi ad Sanctitatem tuam: unam de ratione et Deo, puto per Iobinum qui servit ancillis Dei; alteram de corpore Salvatoris, de quo aestimatur quod substantiam Dei videat.
3 Tertiam dico nunc: anima rationalis quam Salvator cum corpore assumpsit, utrum in una de opinionibus est illis quae proponuntur cum de animae origine quaeritur, si qua ibi potest veritate fulciri; an quanquam rationalis sit, non tamen ex iis speciebus quae de animalium anima dicuntur, sed in alia habetur.
4 Quartam interrogo: qui sunt illi spiritus, de quibus in Epistola sua ponit Petrus testimonium de Domino, dicens, « Mortificatus carne, vivificatus spiritu: in quo et eis qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit » (I Petr. III, 18, 19), et caetera; hoc inserens quod in inferno fuerunt, et descendens Christus omnibus evangelizavit, omnesque a tenebris et poenis per gratiam liberavit, ut a tempore resurrectionis Domini, iudicium exspectetur exinanitis inferis.
5 Quid ergo in hac re Sanctitati tuae videatur, cupio nosse.
Augustinus HOME

bnf12205.17