monumenta.ch > Augustinus > 38 > 56 XXXV > 4 > 1 > 3 > 9 > 9 > 4 > 4 > 43 > 93 > 1 > 28 > 8 > 16 > 1 > 59 > 55 > 1 > 3 > 22 > 47 > 91 > 17 > 4 > 49 > 1 > 98 > 6 > 1 > 14 > 1 > 4 > 34 > 3 > 30 XXI > 7 > 3 > 8 > 60 XXXVII > 6 > 12 > 1 > 1 > 95 > 63 > 43 > 1 > 46 > 6 > 12 > 53 > 55 > 90 > 13 > 47 > 91 > 7 > 49 > 1 > 14 > 98 > 8 > 79 > 34 > 4 > 8 > 74 > 1 > 24 > 1 > 5 > 9 > 60 > 63 > 95 > > 5
Augustinus, Epistolae, 159, 4. <<<    

Augustinus, Epistolae, 159, 5.

1 Ista narratione dixerit aliquis tantae rei nos non solvisse, sed vinxisse quaestionem.
2 Verumtamen cum his verbis credere, vel non credere, liberum cuique sit; seipsum quisque habet, quo se avocet ad profundissimam quaestionem.
3 Et vigilat homo, et dormit homo quotidie, et cogitat homo: dicat unde fiant ista similia formis, similia qualitatibus, similia motibus corporum, nec tamen materie corporali; dicat si potest.
4 Si autem non potest, quid se praecipitat de rarissimis aut inexpertis quasi definitam ferre sententiam, cum continua et quotidiana non solvat?
5 Ego autem, quamvis quo modo fiant ista veluti corporea sine corpore, verbis prorsus explicare non possim; tamen sicut scio non ea corpore fieri, utinam sic scirem quo modo discernerentur quae videntur aliquando per spiritum, et per corpus videri putantur; quove modo distinguantur visa eorum quos error vel impietas plerumque deludit, quando visis piorum atque sanctorum similia pleraque narrantur!
6 quorum exempla si commemorare voluissem, tempus mihi potius quam copia defuisset.
7 In Domini misericordia vegeteris, domine beatissime, et venerabilis et desiderabilis frater.
Augustinus HOME