monumenta.ch > Augustinus > 1 > 23 XVIII > 9 > 41 XXVI > 2 > 31 XXI > 33 XXVI > 6 > 69 > 14 VIII > 27 XXI > 2 > 23 XVIII > 49 XXXIII > 1 > 8 > 9 > 38 XXVII > 1 > 24 XVI > 1 > 1 > 34 XXVII > 5 > 33 XXIII > 1 > 27 XXI > 15 > 14 VIII > 1 > 4 > 5 > 8 > 38 XXV > 9 > 2 > 1 > 3 > 5 > 81 > 31 XXI > 1 > 1 > 4 > 4 > 15 > 8 > 22 XVIII > 1 > 4 > 5 > 5 > 21 > 62 XXXVII > 88 > 6 > 11 > 1 > 81 > 6 > 6 > 36 XXVII > 5 > 75 > 4 > 8 > 4 > 23 > 27 > 7 > 57 > 35 XXVII > 1
Augustinus, Epistolae, 159, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 159, 1.

1 Frater iste nomine Barbarus, servus Dei est iam diu apud Hipponem constitutus, et verbi Dei fervidus ac studiosus auditor.
2 Desideravit ad tuam Sanctitatem litteras nostras; in quibus tibi eum in Domino commendamus, tibique per eum salutem debitam dicimus.
3 Litteris autem Sanctitatis tuae, quibus ingentes texuisti quaestiones, respondere operosissimum est, etiam otiosis, et multo maiore quam nos sumus, praeditis facultate disserendi et acrimonia intelligendi.
4 Duarum sane epistolarum tuarum, quibus multa et magna conquiris, una nescio quomodo aberravit, et diu quaesita non potuit reperiri: altera vero, quae inventa est, habet commendationem suavissimam servi Dei boni et casti adolescentis, quomodo ex hac vita migraverit, et quibus visionum fraternarum attestationibus meritum eius vobis insinuari potuerit.
5 Deinde ex hac occasione proponis et versas de anima obscurissimam quaestionem, utrum cum aliquo corpore egrediatur e corpore, quo possit ad corporalia loca ferri, vel locis corporalibus contineri.
6 Huius igitur rei tractatus, si tamen ad liquidum a talibus quales nos sumus, examinari potest, curam atque operam negotiosissimam postulat, ac per hoc mentem ab his occupationibus otiosissimam.
7 Si autem breviter vis audire quid mihi videatur, nullo modo arbitror animam e corpore exire cum corpore.
Augustinus HOME