Augustinus, Epistolae, 158, 8.
| 1 | Illud etiam quaero, si corpus habere fuerit indagatus, utrum et aliquo sensu non careat? |
| 2 | Certe si non odorandi necessitas ei, ut puto, ingeri potest, neque gustandi, sed nec tangendi: dubito remanere videndi et audiendi. |
| 3 | Nam quid est quod audire dicuntur daemones, non in omnibus quos vexant, nam et in his quaestio est; sed etiam cum apparent in corporibus suis? |
| 4 | De visu autem quomodo transeunt de loco in locum, si corpus habent, si sensu visibili duce carent? |
| 5 | Putas non ita sunt animae humanae cum de corporibus egrediuntur, ut et corpus aliquod habeant, et sensu aliquo non careant? |
| 6 | Quid est et illud, quod plerique mortui visi sunt in domibus ita ingredi, ut soliti sunt, aut per diem, aut per noctem a vigilantibus, ab ambulantibus? |
| 7 | Non hoc semel audivi, et illud quod dicitur plerumque in qua dam particula noctis, in locis in quibus humata corpora sunt, et maxime in basilicis fieri tumultus et orationes. |
| 8 | Non enim ab uno hoc audisse me memini; nam testis est visionis istius vir quidam sanctus presbyter, qui multitudinem talium de baptisterio exeuntium in corporibus lucidis, et postea in medio ipsius ecclesiae orationes adverterit. |
| 9 | Haec ergo omnia aut illi nostrae inquisitioni favent, aut si fabulae sunt, mirum: tamen vellem aliquid ex hac re nosse, quia veniunt, et visitant, et videntur exceptis somniis. |