Augustinus, Epistolae, 158, 4.
| 1 | Narravi quid fuerit gestum. |
| 2 | Modo quaestionem audire dignare, et doce quod quaero. |
| 3 | Cogit enim me istius animae migratio talia percunctari. |
| 4 | Cum in corpore sumus, est nobis sensus interior solers pro agilitate studii nostri; et tanto vigilantior et ferventior, quanto fuerimus studiosiores, et adhuc impedimento corporis retardari nos videtur esse probabile. |
| 5 | Quis autem omnia quae animus ex corpore patitur, poterit enarrare? |
| 6 | Inter has turbas et molestias, ex suggestionibus, ex tentationibus, ex necessitatibus, diversisque calamitatibus venientes, fortitudinem suam non deserit animus: resistit, vincit; aliquando vincitur. |
| 7 | Tamen quoniam meminit sui, agilior et sollicitior efficitur excitatus tantis laboribus, et rumpit quosque nodos malitiae, et transit ad meliora. |
| 8 | Quid dicam dignatur intelligere Sanctitas tua. |
| 9 | Ergo cum in hac vita sumus, talibus egestatibus impedimur, et tamen, sicut scriptum est, « supervincimus per eum qui dilexit nos » (Rom. VIII, 37). |
| 10 | Exeuntes de corpore, et onus omne, et agile peccatum evadentes, qui sumus? |