monumenta.ch > Augustinus > 35 > 25 > 6 > 36 > 37 > 18 > 16 > 25 > 2 > 4 > 6 > 17 > 21 > 11 > 18 > 25 > 10 > 25 > 2 > 23 > 15 > 7 > 13 > 3 > 3 > 6 > 24 > 32 > 17 > 27 > 9 > 16 > 12 > 21
Augustinus, Epistolae, 157, 3, 20. <<<     >>> 22.

Augustinus, Epistolae, 157, 3, 21.

1 Contra haec Apostoli verba sanumque intellectum nemini acquiescas, si vis Christo et in Christo vivere.
2 Nam si, quemadmodum illi dicunt, propterea ista commemorasset Apostolus, ut intelligeremus ad primum hominem peccatores ideo pertinere, quia non delictum ex illo nascendo traximus, sed eum imitando peccamus; diabolum potius poneret, qui et primus peccavit, et de quo nullam substantiae propaginem traxit genus humanum, sed eum sola imitatione secutum est: unde dicitur pater impiorum, sicut noster dicitur pater Abraham propter imitationem fidei, non propter originem carnis (Ioan. VIII, 38).
3 Nam ideo de ipso diabolo dictum est: Imitantur autem illum qui sunt ex parte ipsius (Sap. II, 25).
4 Deinde si propter imitationem hoc loco Apostolus commemoraret primum hominem, quia primus peccator in hominibus fuit, ut ideo ad illum omnes homines peccatores diceret pertinere; cur non sanctum Abel posuit, qui primus in hominibus iustus fuit, ad quem iusti omnes propter imitationem iustitiae pertinerent?
5 Sed posuit Adam, contra quem non posuit nisi Christum; quia sicut ille homo delicto suo vitiavit posteritatem suam, sic ille Deus homo iustitia sua salvavit haereditatem suam: ille traiiciendo carnis immunditiam, quod non poterat impius diabolus; ille donando spiritus gratiam, quod non poterat Abel iustus.
Augustinus HOME