Augustinus, Epistolae, 157, 3, 13.
| 1 | Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, a quo delicto parvuli per Baptismum expiantur; multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum: multo magis utique in vita regnabunt; quia aeternae vitae regnum erit, mors autem in eis temporaliter transit, non in aeternum regnabit. |
| 2 | Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem; de qua condemnatione parvuli per sacramentum Baptismi liberandi sunt: ita per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae. |
| 3 | Et hic omnes dixit, et ibi; non quia omnes homines veniunt ad gratiam iustificationis Christi, cum tam multi alienati ab illa, in aeternum moriantur: sed quia onmes qui renascuntur in iustificationem, nonnisi per Christum renascuntur, sicut omnes qui nascuntur in condemnationem, nonnisi per Adam nascuntur. |
| 4 | Nemo quippe est in illa generatione praeter Adam, nemo in ista regeneratione praeter Christum: ideo omnes, et omnes; eosdem autem omnes, etiam multos postea dicit, adiungens, Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: sic et per unius hominis obedientiam iusti constituuntur multi. |
| 5 | Qui multi, nisi quos iam paulo ante omnes dixerat? |