monumenta.ch > Augustinus > 7 > 7 > 7 > 5 > 15 > 12 > 9 > 4 > 6 > 12 > 7 > 12 > 2 > 9 > 2 > 5 > 8 > 12 > 5 > 8 > 3 > 2 > 6 > 2 > 5 > 3 > 4 > 6 > 4 > 8 > 14 > 12 > 3 > 7 > 9 > 5 > 6 > 4 > 9 > 12 > 5 > 4 > 3 > 38 > 2 > 6 > 51 > 15 > 4 > 2 > 30 > 50 > 5 > 5 > 9 > 42 > 28 > 8 > 19 > 4 > 31 > 7 > 18 > 8
Augustinus, Epistolae, 157, 2, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 157, 2, 8.

1 Haec enim voluntas libera tanto erit liberior quanto sanior: tanto autem sanior, quanto divinae misericordiae gratiaeque subiectior.
2 Ipsa enim fideliter orat et dicit: Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133).
3 Quomodo enim libera est, cui dominatur iniquitas?
4 Ut ei autem non dominetur, vide ab illa quis invocetur.
5 Non enim ait, Itinera mea dirige secundum liberum arbitrium, quia non dominabitur mihi omnis iniquitas; sed, Itinera mea, inquit, dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas.
6 Precatur, non pollicetur; confitetur, non profitetur; optat plenissimam libertatem, non iactat propriam potestatem.
7 Non enim omnis qui viribus suis confidit, sed omnis qui invocat nomen Domini, salvus erit.
8 Quomodo autem invocabunt, inquit, in quem non crediderunt (Rom. X, 14).
9 Ad hoc ergo credunt qui recte credunt, ut invocent in quem crediderunt, et valeant facere quod in praeceptis legitimis acceperunt; quoniam id quod lex imperat, fides impetrat.
Augustinus HOME