monumenta.ch > Augustinus > 6 > 15 > 8 > 9 > 3 > 25 > 29 > 2 > 12 > 5 > 14 > 29 > 34 > 40 > 26 > 2 > 7 > 41 > 20 > 33 > 14 > 36 > 34 > 8 > 7 > 26 > 15 > 18 > 13 > 11 > 10 > 10 > 26 > 47 > 26 > 45 > 23 > 41 > 5 > 7
Augustinus, Epistolae, 157, 2, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 157, 2, 7.

1 Ad hoc quippe in eum credunt qui recte credunt, ut esuriant sitiantque iustitiam, et eius gratia saturentur.
2 Omnis enim, sicut scriptum est, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Ioel. II, 32, et Rom. X, 13): non utique salute corporis, quam multi habent et qui non invocant nomen Domini; sed illa salute de qua ipse dicit, Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus; et quid dixerit, consequenter exponens, Non veni, inquit, vocare iustos, sed peccatores (Matth. IX, 12, 13).
3 Iustos ergo sanos, peccatores autem dixit aegrotos.
4 Non itaque de suis viribus praesumat aegrotus; quia in multitudine virtutis suae non erit salvus.
5 Nam si inde praesumit, videat ne vires istae non sint quales solent esse sanorum, sed quales solent esse phreneticorum: qui cum sint insani, adeo se sanos putant, ut nec medicum quaerant, et tanquam importunum insuper caedant; sicut isti Christum insana superbia quodammodo caedunt, cuius gratiae tam benignum adiutorium ad faciendam iustitiam dato legis praecepto necessarium non esse contendunt.
6 Desinant ergo sic insanire, et ad hoc se intelligant habere, quantum possunt, liberum arbitrium, non ut superba voluntate respuant adiutorium, sed ut pia voluntate invocent Dominum.
Augustinus HOME