monumenta.ch > Augustinus > 18 > 31 > 18 > 15 > 21 > 15 > 17 > 35 XIII > 27 > 19 > 14 > 22 > 31 > 13 > 38 > 18 > 27 > 15 > 29 > 39 > 25 > 27 > 17 > 26 > 21 > 18 > 19 > 11 > 26 > 18 > 24 > 15 > 29 > 15 > 19 > 17 > 14 > 11 > 18 > 50 > 23 > 17 > 17 > 14 > 32 > 35 > 34 > 15 > 40 > 33 > 29 > 14 > 15 > 25 > 16 > 26 > 20 > 29 > 11 > 37 > 25 > 13 > 15 > 16 > 23
Augustinus, Epistolae, 153, 6, 22. <<<     >>> 24.

Augustinus, Epistolae, 153, 6, 23.

1 Non sane quidquid ab invito sumitur, iniuriose aufertur.
2 Nam plerique nec medico volunt reddere honorem suum, nec operario mercedem; nec tamen haec qui ab invito accipiunt, per iniuriam accipiunt, quae potius per iniuriam non darentur.
3 Sed non ideo debet iudex vendere iustum iudicium, aut testis verum testimonium, quia vendit advocatus iustum patrocinium et iurisperitus verum consilium: illi enim inter utramque partem ad examen adhibentur; isti ex una parte consistunt.
4 Cum autem iudicia et testimonia, quae nec iusta et vera vendenda sunt, iniqua et falsa venduntur, multo sceleratius utique pecunia sumitur, quia scelerate etiam quamvis a volentibus datur.
5 Ille tamen solet tanquam male sibi ablatam pecuniam repetere, qui iustum iudicium emit, quoniam venale esse non debuit: qui vero pro iniquo iudicio dedit, vellet quidem repetere, nisi timeret vel puderet emisse.
Augustinus HOME