monumenta.ch > Augustinus > 19 > 29 > 25 > 41 > 18 > 26 > 16 > 11 > 10 > 16 > 49 > 11 > 13 > 17 > 26 > 47 > 10 > 23 > 40 > 28 > 30 > 46 > 22 > 11 > 13 > 28 > 30 > 17 > 15 > 15 > 28 > 30 > 17 > 22 > 17 > 22 > 17 > 11 > 11
Augustinus, Epistolae, 153, 4, 10. <<<    

Augustinus, Epistolae, 153, 4, 11.

1 Postremo ipse Dominus apud homines intercessit, ne lapidaretur adultera, et eo modo nobis intercessionis commendavit officium; nisi quia ille terrendo fecit, quod nos petendo.
2 Ille enim Dominus, nos servi sumus: verumtamen ille sic terruit, ut omnes timere debeamus.
3 Quis enim est nostrum sine peccato?
4 Quod cum illis dixisset a quibus ei offerebatur punienda peccatrix, ut qui sciret se esse sine peccato, prior in illam lapidem mitteret; cecidit saevitia, tremente conscientia: tunc enim ex illa iam congregatione dilapsi, solam misericordi miseram reliquerunt.
5 Cedat huic sententiae pietas Christianorum, cui cessit impietas Iudaeorum: cedat humilitas obsequentium, cui cessit superbia persequentium: cedat confessio fidelis, cui cessit simulatio tentatoris.
6 Malis parce, vir bone: quanto melior, tanto esto mitior; quanto fic celsior potestate, tanto humilior fiere pietate.
Augustinus HOME