monumenta.ch > Augustinus > 13 VIII > 3 > 7.14 > 4 > 19 XV > 20 XVII > 2 > 25 XVI > 10 > 2 > 2. 4 > 2 II > 4 > . . . > 2. 3 > 3 > 19 XIII > 13 VIII > 20 > 2 > 2 II > 2. 2 > 2 > 1 > 2 > 2 II > 16 > 5.10 > 2 > 11 VI > 7 > 26 XVI > 22 XVII > 2 > 13 VIII > 17 XI > 20 VIII > 6 > 2 > 2 > 1 > 18 XI > 2 II > 7.12 > 17 XIV > 26 XVI > 2 > 23 XIII > 18 VIII > 7.13 > 2 > 22 > 40 XXX > 4 II > 2 > . . . > 13 XI > 20 > 3
Augustinus, Epistolae, 152, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 152, 3.

1 Ob haec igitur consulo prudentiam tuam, et me hoc ambiguo quo laboro, absolvi desidero: nec ob aliam causam consultum te putes.
2 Caeterum hoc mihi propositum est, ut intercessoribus, praesertim talis meriti qualis tu es, etiam gratiam agam.
3 Pleraque enim quae sponte facere videri nolo, ne remissio severitatis alios armet in crimina, opto bonis intercessoribus relaxare, ut quod libens concedo, salva severitate iudicii, alterius merito videatur indultum.
4 De scriptis Sanctitatis tuae aliqua mihi promiseras, et non accepi; quaeso ut vel nunc mittas, et ad hanc meam epistolam respondeas, ut quia Sanctitatem tuam interim videre non datur, saltem sermonibus tuis pascar.
5 Incolumem Sanctitatem tuam divinitas aeterna tueatur aevo largissimo, domine merito venerabilis, et vere colende pater.
Augustinus HOME