monumenta.ch > Augustinus > 5 > 13 VIII > 48 XXXIII > 5 > 4 > 3 > 3 > 2 > 15 VIII > 73 > 12 > 2 > 5 > 7 > 35 > 1 > 2 > 2 > 23 XIII > 6 > 7 > 71 > 1
Augustinus, Epistolae, 152, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 152, 1.

1 Optatas admodum Sanctitatis tuae litteras accepi per Bonifacium venerandae legis antistitem; quem eo magis receptum dilexi quod a me desiderata pertulerat, sermonem Sanctitatis tuae et incolumitatem, domine merito venerabilis, et unice colende pater.
2 Itaque sine mora quod petebat obtinuit.
3 Verum quoniam existit occasio, hoc ipsum quantulumcumque est quod admonitus indulsi, nolo sine mercede remanere.
4 Cupio enim accipere eam quae mihi commodet sine pendentis incommodo, imo quae mihi commodet cum gloria dependentis.
Augustinus HOME