monumenta.ch > Augustinus > 113 > 227 > 17 > 260 > 258 > 304 > 161 > 227 > 13 > 176 > 327 > 284 > 101 > 170 > 287 > 309 > 151 > 343 > 273 > 246 > 14
Augustinus, Epistolae, 151, 13. <<<    

Augustinus, Epistolae, 151, 14.

1 Unum est autem, si verum quaeris audire, quod in te molestissime fero, quod cum sis et huius iam aetatis, et huius vitae ac probitatis, adhuc vis esse catechumenus; quasi fideles non possint, quanto sint fideliores atque meliores, tanto fidelius ac melius administrare rempublicam.
2 Quid autem boni agitis in his tantis curis et laboribus vestris, nisi ut bene sit hominibus?
3 Si enim hoc non agitis, vel dormire satius est noctesque diesque, quam vigilare in laboribus publicis, nulli utilitati hominum profuturis.
4 Nec sane dubito Excellentiam tuam . . . .
Augustinus HOME