Augustinus, Epistolae, 151, 7.
| 1 | Absit autem a corde, et qualicumque vita mea, ut apud te pro aliquo intercederem, vel a te cuiquam beneficium postularem, si te crederem tanti huius mali, et tam consceleratae crudelitatis auctorem. |
| 2 | Sed plane fateor, si etiam posthac in ea familiaritate estis in qua antea fuistis, pace tua sit liber dolor; multum nos quod nolebamus compellitis credere. |
| 3 | Est autem consentaneum ut neque hoc credam, qui de te illa non credo. |
| 4 | Amicus tuus inopinato successu repentinae potestatis non magis persecutus est illorum vitam, quam tuam famam. |
| 5 | Nec ista loquens, odia tua in illum, mei animi ac professionis oblitus, inflammo; sed ad fideliorem provoco dilectionem. |
| 6 | Qui enim sic agit cum malis, ut eos malitiae poeniteat, novit etiam indignatione consulere: nam sicut mali obsunt assentando, ita boni adversando prosunt. |
| 7 | Suam quippe animam eodem ferro, quo alios insolentissime occidit, gravius altiusque percussit: quod post hanc vitam, si non eam poenitendo correxerit, et patientia Dei bene usus fuerit, invenire ac sentire cogetur. |
| 8 | Saepe autem vita praeseus etiam bonorum, Dei iudicio malis cripienda permissa est, ne talia perpeti putaretur malum. |
| 9 | Mori quippe in carne quid potest obesse morituris? |
| 10 | aut quid agunt qui mori timent, nisi ut paulo posterius moriantur? |
| 11 | Quidquid obest morientibus, ex vita, non ex morte contingit; in qua si tales animas habuerint, qualibus christiana gratia subvenitur, non sane mors eorum vitae bonae occasus fuit, sed melioris occasio. |