monumenta.ch > Augustinus > 19 > 10 > 30 > 27 > 33 > 25 > 37 > 6 > 26 > 51 > 20 > 36 > 13 > 41 > 29 > 33 > 32 > 45 > 23 > 12 > 82 > 83 > 65 > 33 > 68 > 80 > 84 > 49 > 79 > 16 > 42 > 72 > 31 > 22 > 27 > 9 > 5 > 24 > 25 > 26 > 54 > 30 > 12 > 28
Augustinus, Epistolae, 149, 2, 27. <<<     >>> 29.

Augustinus, Epistolae, 149, 2, 28.

1 Nemo ergo vos, inquit, convincat cum sitis corpus Christi, volens videri humilis corde in cultura Angelorum, quae non vidit inculcans: vel, sicut quidam codices habent, quae vidit inculcans.
2 Aut enim sic dicere voluit, quae non vidit inculcans: quia homines ista suspicionibus et opinionibus agunt; non quod viderint ista esse facienda.
3 Aut certe, quae vidit inculcans: id est magna existimans, quia vidit ea quibusdam locis observari alibi ab hominibus quorum auctoritati haberet fidem etiam ratione non reddita; et ideo sibi magnus videtur, quia ei contigit quorumdam sacrorum videre secreta.
4 Sed plenior sensus est, quae non vidit inculcans, frustra inflatus mente carnis suae.
5 Mirabiliter ibi eum dixit inflatum mente carnis suae, ubi thelohumilem supra dixerat: fit enim miris modis in anima hominis, ut de falsa humilitate magis infletur, quam si apertius superbiret.
6 Et non tenens, inquit, caput, quod vult Christum intelligi, ex quo omne corpus compactum et connexum, subministratum et copulatum crescit in incrementum Dei.
7 Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi: quid adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis?
Augustinus HOME