monumenta.ch > Augustinus > 10 > 18 > 11 > 17 > 32 > 15 > 20 > 24 > 20 > 33 > 31 > 13 > 17 > 66 > 10 > 11 > 10 > 17 > 14 > 13 > 39 > 10 > 16 > 62 > 11 IV > 38 > 21 > 10 > 13 > 38 > 29 > 16 > 29 > 42 > 10 > 16 > 57 > 10 > 31 > 52 > 27 > 61 > 37 > 18 > 35 > 34 > 10 > 26 > 75 > 39 > 67 > 54 > 58 > 15 > 14 > 81 > 19 > 21 XII > 11 > 50 > 18 > 53 > 59 > 56 > 134 > 47 > 46 > 74 > 63 > 23 > 28 > 25 > 78 > 43 > 21 > 34 > 10 > 60 > 11 > 10 IV > 28 > 32 > 34 > 29 > 13 > 44 > 48 > 49 > 33 > 34 > 64 > 15 > 10 > 29 > 29 > 11 > 51 > 40 > 19 > 16 > 13 > 18 > 55 > 10 IV > 50 > 17 > 10 > 30 > 27
Augustinus, Epistolae, 149, 2, 26. <<<     >>> 28.

Augustinus, Epistolae, 149, 2, 27.

1 Iam hic diligenter attende quamadmodum inferat propter quod cuncta ista commemoravimus.
2 Nemo ergo vos, inquit, iudicet in cibo: tanquam propterea omnia illa dixerit, quia isti per huiusmodi observationes seducebantur a veritate, qua liberi fiebant; de qua dictum est in Evangelio, Et veritas liberavit vos (Id. VIII, 32), id est, liberos faciet.
3 Nemo ergo vos, inquit, iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum; quod est umbra futurorum: hoc propter Iudaismum.
4 Deinde sequitur propter superstitiones Gentilium, Corpus autem Christi, inquit, nemo vos convincat: turpe est, inquit, et nimis incongruum, et a generositate vestrae libertatis alienum, ut cum sitis corpus Christi, seducamini umbris, et convinci videamini veluti peccantes, si haec observare negligitis.
5 Corpus ergo Christi, nemo vos convincat volens in humilitate cordis.
6 Hoc si per verbum graecum diceretur, etiam in latina consuetudine populari sonaret usitatius.
7 Sic enim et vulgo dicitur qui divitem affectat, thelodives, et qui sapientem, thelosapiens, et caetera huiusmodi: ergo et hic thelohumilis, quod plenius dicitur thelon humilis, id est, volens humilis, affectans humilitatem; quod intelligitur, volens videri humilis, affectans humilitatem.
8 Hoc enim talibus observationibus agitur, ut cor hominis velut religione humile reddatur.
9 Addidit autem et culturam Angelorum, vel sicut vestri codices habent, religionem Angelorum, quae graece θρησκεία dicitur; Angelos volens intelligi Principatus, quos elementorum mundi huius praepositos, in his observationibus colendos esse arbitrantur.
Augustinus HOME