monumenta.ch > Augustinus > 32 > 2 > 35 > 29 > 3 > 3 > 12 > 34 > 29 > 32 > 33 > 6 > 9 > 2 > 29 > 8 > 5 > 4 > 7 > 51 > 20 > 14 > 50 > 21
Augustinus, Epistolae, 149, 2, 20. <<<     >>> 22.

Augustinus, Epistolae, 149, 2, 21.

1 Cum autem dixisset, secundum electionem dilecti propter patres, addidit, Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei.
2 Vides certe illos significari, qui pertinent ad numerum praedestinatorum.
3 De quibus alio loco dicit, Scimus quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XXII, 14): qui vero electi, ipsi sunt secundum propositum vocati; in quibus Dei procul dubio praescientia falli non potest.
4 Hos praescivit et praedestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
5 Quos autem praedestinavit, illos et vocavit.
6 Haec vocatio est secundum propositum; haec est sine poenitentia.
7 Quos autem vocavit, illos et iustificavit: quos autem iustificavit, illos et glorificavit.
8 Si Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. V, 28-31)?
Augustinus HOME