monumenta.ch > Augustinus > 6 > 15 > 8 > 9 > 3 > 25 > 29 > 2 > 12 > 5 > 14 > 29 > 34 > 40 > 26 > 2 > 7 > 41 > 20 > 33 > 14 > 36 > 34 > 8 > 7 > 26 > 15
Augustinus, Epistolae, 149, 2, 14. <<<     >>> 16.

Augustinus, Epistolae, 149, 2, 15.

1 Cum igitur et qui precatur oret, et qui orat precetur, et qui interpellat Deum, ad hoc interpellet ut oret et precetur; quid sibi vult quod ista ita posuit Apostolus, ut non sit eorum negligenda distinctio?
2 Excepto itaque nomine generali, et salva loquendi consuetudine, secundum quam sive dicas precationem, sive orationem, sive interpellationem, vel postulationem, una eademque res intelligitur; aliqua etiam singulorum istorum proprietas inquirenda est; sed ad eam liquido pervenire difficile est: multa quippe hinc dici possunt quae improbanda non sint.
Augustinus HOME