monumenta.ch > Augustinus > 19 > 50 XXXV > 21 > 21 > 66 > 32 > 94 > 31 > 25 > 42 > 21 > 62 > 2 > 12 > 1 > 5 > 17 > 42 > 27 > 19 > 11 > 22 > 8 > 4 > 12
Augustinus, Epistolae, 149, 2, 11. <<<     >>> 13.

Augustinus, Epistolae, 149, 2, 12.

1 Illa plane difficillime discernuntur, ubi ad Timotheum scribens ait, Obsecro itaque primum omnium fieri obsecrationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones (I Tim. II, 1).
2 Secundum graecum enim eloquium discernenda sunt: nam nostri interpretes vix reperiuntur, qui ea diligenter et scienter transferre curaverint.
3 Ecce enim sicut ea ipse posuisti, Obsecro fieri obsecrationes, non eodem verbo utrumque dixit Apostolus, qui utique graece illam scripsit epistolam; sed pro eo quod in latino est, Obsecro, ille graece dixit, παρακαλῶ.
4 Pro eo vero quod latinus vester habet, obsecrationes, ille posuit, δεήσεις.
5 Proinde alii codices in quibus et nostri sunt, non habent, obsecrationes, sed, deprecationes.
6 Tria porro quae sequuntur, orationes, interpellationes, gratiarum actiones, plerique latini codices sic habent.
Augustinus HOME