Augustinus, Epistolae, 149,   1, 8.
| 1 |  Hoc cinis vaccae et aspersio sanguinis, et cruentarum multiplicatio victimarum significabat, non efficiebat. | 
| 2 |  Ideo deinceps dicit, Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus. | 
| 3 |  id est illorum sacrificiorum quae immolabantur in figura sanguinis Christi. | 
| 4 |  Nec memor ero nominum eorum per labia mea. | 
| 5 |  Nomina quippe illorum erant in multiplicatione infirmitatum; fornicatores, idolis servientes, adulteri, molles, masculorum concubitores, fures, avari, raptores, ebriosi, maledici, et quicumque alii regnum Dei non possidebunt. | 
| 6 |  Sed ubi abundante peccato, superabundavit gratia, postea acceleraverunt. | 
| 7 |  Haec quidem fuerunt, sed abluti sunt, sed sanctificati sunt, sed iustificati sunt in nomine Domini Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 9-11): ideo non memor erit nominum illorum per labia sua. | 
| 8 |  Sane codices emendatiores et electioris auctoritatis, non habent, voluntates suas, sed, voluntates meas; quod tantumdem valet, quia ex persona Filii dicitur. | 
| 9 |  Ipse quippe loquitur, quem verba illa evidenter ostendunt, quibus et Apostoli usi sunt: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Act. II, 31, et XIII, 35). | 
| 10 |  Eadem sunt utique munera gratiae Patris et Filii et Spiritus sancti; et ideo rectissime et Filius eas potest dicere voluntates suas.  |