Augustinus, Epistolae, 149,   1, 6.
| 1 |  In quinto decimo autem psalmo, quod scriptum est, Mirificavit, vel, Mirificet omnes voluntates suas inter illos, nihil prohibet intelligi, imo et convenientius videtur, non, inter illos, sed, in illis. | 
| 2 |  Sic enim graeci codices habent: saepe autem quod habet illa lingua, in illis. | 
| 3 |  nostri interpretantur, inter illos, ubi videtur sententiae convenire. | 
| 4 |  Accipiamus ergo, Sanctis qui sunt in terra eius, mirificavit omnes voluntates suas in illis; quod plerique codices habent: et intelligamus, voluntates eius, munera gratiae, quae gratis data est, id est, quia voluit, non quia debebatur. | 
| 5 |  Unde est, Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. V, 13); et, In voluntate tua deduxisti me (Psal. LXXII, 24); et, Voluntarie genuit nos verbo veritatis (Iacobi I, 18); et, Pluviam voluntariam segregans, Deus, haereditati tuae (Psal. LXVII, 10); et, Dividens propria unicuique prout vult (I Cor. XII, 11); et alia innumerabilia. | 
| 6 |  Proinde, Mirificavit omnes voluntates suas in illis, in quibus nisi in sanctis qui in terra sunt eius? | 
| 7 |  Si enim terra, sicut supra ostendimus, potest accipi in bono, et ubi non additum est, eius; quanto magis ubi dicitur, terra eius! | 
| 8 |  Miras ergo fecit omnes voluntates suas in illis: miras omnino fecit, quia eos ex desperatione mirabiliter liberavit. |